Ordne den Substantiven ihre Attribute zu. Attribute können entweder Adjektive in KNG-Kongruenz oder Substantive im Genitiv sein.
[4] Ego vero non ab re stolidi speciem gero, cum haud dubitem, quin is, qui fratrem oppresserit, in affines quoque pari crudelitate debacchaturus sit. [5] Unde stoliditatis quam industriae habitum amplecti praestat et incolumitatis praesidium ab extrema deliramentorum specie mutuari. [6] In animo tamen paternae ultionis studium perseverat, sed rerum occasiones aucupor, temporum opportunitates opperior. [...]
[9] Tibi vero supervacuum sit meam lamentari desipientiam, quae tuam iustius ignominiam deplorare debueras. [10] Itaque non alienae, sed propriae mentis vitium defleas necesse est. [11] Cetera silere memineris.' [12] Tali convicio laceratam matrem ad excolendum virtutis habitum revocavit praeteritosque ignes praesentibus illecebris praeferre docuit.